Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum[*](quemΨ: cum PAUBüch. and Housman) iubet, occidunt populariter; inde reversi
  2. conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint [*](Büch. punctuates et cur non? omnia cum sint. )
  3. quales ex humili magna ad fastigia rerum
  4. extollit quotiens voluit Fortuna iocari?
  5. Quid Romae faciam? mentiri nescio: librum,
  6. si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
  7. astrorum ignoro; funus promittere patris
  8. nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
  9. inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
  10. quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
  11. fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
  12. mancus et extinctae corpus non utile dextrae,
  13. quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens
  14. aestuat occultis animus semperque tacendis?
  15. nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
  16. participem qui te secreti fecit honesti:
  17. carus erit Verri qui Verrem tempore quo vult
  18. accusare potest, tanti tibi non sit opaci
  19. omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum,
  20. ut somno careas ponendaque praemia sumas