Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. in vallem Egeriae descendimus et speluncas
  2. dissimiles veris, quanto praesentius[*](praestantius pΨ: presentius Vind.) esset
  3. numen aquis, viridi si margine clauderet undas
  4. herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
  5. Hic tunc Vmbricius quando artibus, inquit, ‘honestis
  6. nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
  7. res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
  8. deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
  9. ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
  10. dum nova canities, dum prima et recta senectus,
  11. dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
  12. porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
  13. cedamus patria, vivant Artorius istic
  14. et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
  15. quis facile est aedem conducere flumina portus,
  16. siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
  17. et praebere caput domina venale sub hasta,
  18. quondam hi cornicines et municipalis harenae
  19. perpetui comites notaeque per oppida buccae
  20. munera nunc edunt et, verso pollice vulgus