Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nam mihi commota iam dudum mulio virga
  2. adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
  3. Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
  4. me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
  5. converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas,
  6. auditor[*](auditor PVind. Büch. (1910): adiutor ΨBüch. (1893).) gelidos veniam caligatus in agros.’
  1. Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus[*](Willis rejects 4.1-36, following Ribbeck)
  2. ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
  3. a vitiis, aegrae solaque libidine fortes
  4. deliciae; viduas tantum aspernatus.[*](aspernaturΨ: aspernatus Vind. etc. and Housman: sper. natur PSA.) adulter,
  5. quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
  6. porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
  7. iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
  8. nemo malus felix, minime[*](minime PVind.Ψ: quin sit ς: Housman conj. qum sit.) corruptor et idem[*](Clausen rejects, following Jahn)
  9. incestus, cum quo nuper vittata iacebat
  10. sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
  11. Sed nunc de factis levioribus, et tamen alter
  12. si fecisset idem, caderet sub iudice morum;
  13. nam quod turpe bonis Titio Seioque, decebat
  14. Crispinum: quid agas, cum dira et foedior omni