Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
  2. tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde
  3. irati faciunt, libertas pauperis haec est:
  4. pulsatus rogat et pugnis concisus adorat
  5. ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.
  6. Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te
  7. non derit clausis domibus, postquam omnis ubique
  8. fixa catenatae siluit compago tabernae.
  9. interdum et ferro subitus grassator agit rem;
  10. armato quotiens tutae custode tenentur
  11. et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
  12. sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt
  13. qua fornace graves, qua non incude catenae?
  14. maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne
  15. vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
  16. felices proavorum atavos, felicia dicas
  17. saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
  18. viderunt uno contentam carcere Romam.
  19. His alias poteram et pluris subnectere causas;
  20. sed iumenta vocant et sol inclinat, eundum est;