Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
  2. divitis hic servo claudit latus ingenuorum
  3. filius; alter enim quantum in legione tribuni
  4. accipiunt donat Calvinae vel Catienae,
  5. ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
  6. cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres
  7. et dubitas alta Chionen deducere sella,
  8. da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
  9. numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
  10. servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
  11. protinus ad censum, de moribus ultima fiet
  12. quaestio. ‘quot pascit servos? quot possidet agri
  13. iugera? quam multa magnaque paropside cenat?’
  14. quantum quisque sua nummorum servat in arca,
  15. tantum habet et fidei, iures licet et Samothracum
  16. et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
  17. creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.
  18. Quid quod materiam praebet causasque iocorum
  19. omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
  20. si toga sordidula est et rupta calceus alter