Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse
- sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;
- horum si nihil est, aviam resupinat amici,
- scire volunt secreta domus atque inde timeri.[*](Pinzger rejects)
- et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
- gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
- Stoicus occidit Baream delator amicum
- discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
- ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
- non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
- Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,
- qui gentis vitio numquam partitur amicum,
- solus habet, nam cum facilem stillavit in aurem
- exiguum de naturae patriaeque veneno,
- limine summoveor, perierunt tempora longi
- servitii; nusquam minor est iactura clientis.
- Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
- pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
- currere, cum praetor lictorem impellat et ire
- praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,