Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vulneribus crudis populus modo victor, et illud
  2. montanum positis audiret vulgus aratris.
  3. quid non proclames, in corpore iudicis ista
  4. si videas? quaero an deceant multicia testem,
  5. acer et indomitus libertatisque magister,
  6. Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
  7. et dabit in plures, sicut grex totus in agris
  8. unius scabie cadit et porrigine[*](prurigine P.) porci
  9. uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
  10. Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
  11. nemo repente fuit turpissimus, accipient te
  12. paulatim qui longa domi redimicula sumunt
  13. frontibus et toto posuere monilia collo,
  14. atque bonam tenerae placant abdomine porcae