Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. liberto, dederit vivus cur multa puellae;
  2. dives erit magno quae dormit tertia lecto;
  3. tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
  4. de nobis post haec tristis sententia fertur?
  5. dat veniam corvis, vexat censura columbas.’
  6. Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
  7. Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
  8. non facient alii, cum tu multicia sumas,
  9. Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
  10. in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla,
  11. damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
  12. non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet,
  13. aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis,
  14. en habitum quo te leges ac iura ferentem