Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit
  2. et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
  3. frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
  4. tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis
  5. inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
  6. hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
  7. promittunt atrocem animum, sed podice levi
  8. caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
  9. rarus sermo illis et magna libido tacendi
  10. atque supercilio brevior coma. verius ergo
  11. et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis