Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
- criminibus, tacita sudant praecordia culpa,
- inde ira[*](ira Housman following AGLO: Büch. reads irae from P.) et lacrimae. tecum prius ergo voluta
- haec animo ante tubas: galeatum sero duelli
- paenitet.’ experiar quid concedatur in illos,
- quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.
- ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
- Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
- qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt,
- indocti primum, quamquam plena omnia gypso
- Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum,