Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. luctantur paucae, comedunt colyphia paucae:
  2. vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
  3. vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum
  4. Penelope melius, levius torquetis Arachne,
  5. horrida quale facit residens in codice paelex,
  6. notum est cur solo tabulas inpleverit Hister
  7. liberto, dederit vivus cur multa puellae;
  8. dives erit magno quae dormit tertia lecto;
  9. tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
  10. de nobis post haec tristis sententia fertur?
  11. dat veniam corvis, vexat censura columbas.’
  12. Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
  13. Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
  14. non facient alii, cum tu multicia sumas,
  15. Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
  16. in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla,
  17. damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
  18. non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet,
  19. aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis,
  20. en habitum quo te leges ac iura ferentem