Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. solveret et patruo similes effunderet offas.
  2. nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
  3. contemnunt Scauros et castigata remordent?
  4. Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
  5. clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis? [*](Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis? )
  6. atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
  7. moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,
  8. tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
  9. haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
  10. quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae,
  11. quod si vexantur leges ac iura[*](ac iuraΨ (see 1. 72): acturae P.), citari
  12. ante omnes debet Scantinia: respice primum
  13. et scrutare viros; faciunt nam[*](nam Housman from O: hi Vinci.Ψ and Büch.: qui Büch. (1910).) plura, sed illos
  14. defendit numerus iunctaeque umbone phalanges,
  15. magna inter molles concordia, non erit ullum
  16. exemplum in nostro tam detestabile sexu.
  17. Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam:
  18. Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.
  19. Numquid nos agimus causas, civilia iura
  20. novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?