Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,
- tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
- haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
- quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae,
- quod si vexantur leges ac iura[*](ac iuraΨ (see 1. 72): acturae P.), citari
- ante omnes debet Scantinia: respice primum
- et scrutare viros; faciunt nam[*](nam Housman from O: hi Vinci.Ψ and Büch.: qui Büch. (1910).) plura, sed illos
- defendit numerus iunctaeque umbone phalanges,
- magna inter molles concordia, non erit ullum
- exemplum in nostro tam detestabile sexu.
- Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam: