Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?
  2. qualis erat nuper tragico pollutus adulter
  3. concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
  4. omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
  5. cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
  6. solveret et patruo similes effunderet offas.
  7. nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
  8. contemnunt Scauros et castigata remordent?
  9. Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
  10. clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis? [*](Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis? )
  11. atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te