Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
- contemnunt Scauros et castigata remordent?
- Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
- clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis? [*](Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis? )
- atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
- moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,
- tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
- haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
- quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae,
- quod si vexantur leges ac iura[*](ac iuraΨ (see 1. 72): acturae P.), citari
- ante omnes debet Scantinia: respice primum