Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
  2. admoveas cuius tunc munere retia misit.
  3. Esse aliquos manes et subterranea regna
  4. Cocytum[*](et contum ΣVind.Ψ: et pontum PSTU. Housman reads Cocytum after Luitprandus, Antapodosis 5 B.) et Stygio ranas in gurgite nigras,
  5. atque una transire vadum tot milia cumba
  6. nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
  7. sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo
  8. Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
  9. quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,
  10. tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
  11. umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur
  12. sulpura cum taedis et si foret umida laurus,
  13. illic[*](illic Vind.GL: illuc ATU and appar. P.) heu miseri traducimur. arma quidem ultra
  14. litora Iuvernae promovimus et modo captas
  15. Orcadas ac minima contentos nocte Britannos;
  16. sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,
  17. non faciunt illi quos vicimus, et tamen unus
  18. Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
  19. mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
  20. aspice quid faciant commercia: venerat obses,