Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
  2. haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
  3. traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,
  4. nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
  5. nec quereris patri? vade ergo et cede severi
  6. iugeribus campi, quem neglegis. ‘Officium cras
  7. primo sole mihi peragendum in valle Quirini.’
  8. quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicus
  9. nec multos adhibet.’ liceat modo vivere, fient,
  10. fient ista palam, cupient et in acta referri,
  11. interea tormentum ingens nubentibus haeret
  12. quod nequeant parere et partu retinere maritos,
  13. sed melius, quod nil animis in corpora iuris
  14. natura indulget: steriles moriuntur, et illis
  15. turgida non prodest condita pyxide Lyde,
  16. nec prodest agili palmas praebere luperco.
  17. Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
  18. lustravitque fuga mediam gladiator harenam
  19. et Capitolinis generosior et Marcellis
  20. et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et