Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. primo sole mihi peragendum in valle Quirini.’
  2. quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicus
  3. nec multos adhibet.’ liceat modo vivere, fient,
  4. fient ista palam, cupient et in acta referri,
  5. interea tormentum ingens nubentibus haeret
  6. quod nequeant parere et partu retinere maritos,
  7. sed melius, quod nil animis in corpora iuris
  8. natura indulget: steriles moriuntur, et illis
  9. turgida non prodest condita pyxide Lyde,
  10. nec prodest agili palmas praebere luperco.
  11. Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
  12. lustravitque fuga mediam gladiator harenam
  13. et Capitolinis generosior et Marcellis
  14. et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
  15. omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
  16. admoveas cuius tunc munere retia misit.
  17. Esse aliquos manes et subterranea regna
  18. Cocytum[*](et contum ΣVind.Ψ: et pontum PSTU. Housman reads Cocytum after Luitprandus, Antapodosis 5 B.) et Stygio ranas in gurgite nigras,
  19. atque una transire vadum tot milia cumba
  20. nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.