Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
  2. gutturis exemplum conducendusque magister,
  3. quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam
  4. more supervacuam cultris abrumpere carnem?
  5. Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
  6. cornicini, sive hic recto cantaverat aere;
  7. signatae tabulae, dictum feliciter, ingens
  8. cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.
  9. o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
  10. scilicet horreres maioraque monstra putares,
  11. si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
  12. segmenta et longos habitus et flammea sumit
  13. arcano qui sacra ferens nutantia loro
  14. sudavit clupeis ancilibus. o pater urbis,
  15. unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
  16. haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
  17. traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,
  18. nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
  19. nec quereris patri? vade ergo et cede severi
  20. iugeribus campi, quem neglegis. ‘Officium cras