Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.
  2. o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
  3. scilicet horreres maioraque monstra putares,
  4. si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
  5. segmenta et longos habitus et flammea sumit
  6. arcano qui sacra ferens nutantia loro
  7. sudavit clupeis ancilibus. o pater urbis,
  8. unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
  9. haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
  10. traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,
  11. nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
  12. nec quereris patri? vade ergo et cede severi
  13. iugeribus campi, quem neglegis. ‘Officium cras
  14. primo sole mihi peragendum in valle Quirini.’
  15. quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicus
  16. nec multos adhibet.’ liceat modo vivere, fient,
  17. fient ista palam, cupient et in acta referri,
  18. interea tormentum ingens nubentibus haeret
  19. quod nequeant parere et partu retinere maritos,
  20. sed melius, quod nil animis in corpora iuris