Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Actoris Aurunci spolium[*](The words Actoris Aurunci spolium are a quotation from Virg. Aen. 12.94.), quo se ille videbat
  2. armatum, cum iam tolli vexilla iuberet,
  3. res memoranda novis annalibus atque recenti
  4. historia, speculum civilis sarcina belli;
  5. nimirum summi ducis est occidere Galbam
  6. et curare cutem; summi constantia civis
  7. Bebriacis campis spolium[*](spoliumΨO: solium Herwerd. Housman.) adfectare Palati,
  8. et pressum in faciem[*](faciem Clausen and Willis, so P1, AKLO; facie P2, GHTUZ) digitis extendere panem,
  9. quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe,
  10. maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina,
  11. hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,
  12. hic turpis[*](turpis PVind.Ψ: turpes TParis.) Cybeles et fracta voce loquendi
  13. libertas et crine senex fanaticus albo
  14. sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
  15. gutturis exemplum conducendusque magister,
  16. quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam
  17. more supervacuam cultris abrumpere carnem?
  18. Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
  19. cornicini, sive hic recto cantaverat aere;
  20. signatae tabulae, dictum feliciter, ingens