Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec
  2. audeat excussos praetori ostendere dentes
  3. et nigram in facie tumidis livoribus offam
  4. atque oculum medico nil promittente relictum.
  5. Bardaicus iudex datur haec punire volenti
  6. calceus et grandes magna ad subsellia surae
  7. legibus antiquis castrorum et more Camilli
  8. servato, miles ne vallum litiget extra
  9. et procul a signis. ‘iustissima centurionum
  10. cognitio est igitur[*](For the igitur of PΨ Housman reads inquis.) de milite, nec mihi derit
  11. ultio, si iustae defertur causa querellae.’
  12. tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
  13. consensu magno efficiunt curabilis ut sit