Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum
  2. crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo
  3. vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret
  4. Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
  5. tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?
  1. Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
  2. militiae? nam si subeuntur prospera castra,
  3. me pavidum excipiat tironem porta secundo
  4. sidere, plus-etenim fati valet hora benigni
  5. quam si nos Veneris commendet epistula Marti
  6. et Samia genetrix quae delectatur harena.
  7. Commoda tractemus primum communia, quorum
  8. haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus