Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. contra paganum possis quam vera loquentem
  2. contra fortunam armati contraque pudorem.
  3. Praemia nunc alia atque alia emolumento note-mus
  4. sacramentorum. convallem ruris aviti
  5. improbus aut campum mihi si vicinus ademit
  6. et sacrum effodit medio de limite saxum,
  7. quod mea cum patulo coluit puis annua libo,
  8. debitor aut sumptos pergit non reddere nummos
  9. vana supervacui dicens chirographa ligni,
  10. expectandus erit qui lites inchoet annus
  11. totius populi, sed tunc quoque mille ferenda
  12. taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
  13. sternuntur, iam facundo ponente lacernas
  14. Caedicio et Fusco iam micturiente parati
  15. digredimur, lentaque fori pugnamus harena,
  16. ast illis quos arma tegunt et balteus ambit,
  17. quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi
  18. nec res atteritur longo sufflamine litis.
  19. Solis praeterea testandi militibus ius
  20. vivo patre datur, nam quae sunt parta labore