Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Bardaicus iudex datur haec punire volenti
  2. calceus et grandes magna ad subsellia surae
  3. legibus antiquis castrorum et more Camilli
  4. servato, miles ne vallum litiget extra
  5. et procul a signis. ‘iustissima centurionum
  6. cognitio est igitur[*](For the igitur of PΨ Housman reads inquis.) de milite, nec mihi derit
  7. ultio, si iustae defertur causa querellae.’
  8. tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
  9. consensu magno efficiunt curabilis ut sit
  10. vindicta et gravior quam[*](quam PΨ: Büch. (1910) conjectures tum.) iniuria, dignum erit ergo
  11. declamatoris mulino corde Vagelli,
  12. cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
  13. milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe
  14. praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
  15. ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
  16. excusaturos non sollicitemus amicos.
  17. da testem iudex cum dixerit, audeat ille
  18. nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi,
  19. et credam dignum barba dignumque capillis
  20. maiorum, citius falsum producere testem