Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et credam dignum barba dignumque capillis
  2. maiorum, citius falsum producere testem
  3. contra paganum possis quam vera loquentem
  4. contra fortunam armati contraque pudorem.
  5. Praemia nunc alia atque alia emolumento note-mus
  6. sacramentorum. convallem ruris aviti
  7. improbus aut campum mihi si vicinus ademit
  8. et sacrum effodit medio de limite saxum,
  9. quod mea cum patulo coluit puis annua libo,
  10. debitor aut sumptos pergit non reddere nummos
  11. vana supervacui dicens chirographa ligni,
  12. expectandus erit qui lites inchoet annus
  13. totius populi, sed tunc quoque mille ferenda
  14. taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
  15. sternuntur, iam facundo ponente lacernas
  16. Caedicio et Fusco iam micturiente parati
  17. digredimur, lentaque fori pugnamus harena,
  18. ast illis quos arma tegunt et balteus ambit,
  19. quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi
  20. nec res atteritur longo sufflamine litis.