Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et nigram in facie tumidis livoribus offam
  2. atque oculum medico nil promittente relictum.
  3. Bardaicus iudex datur haec punire volenti
  4. calceus et grandes magna ad subsellia surae
  5. legibus antiquis castrorum et more Camilli
  6. servato, miles ne vallum litiget extra
  7. et procul a signis. ‘iustissima centurionum
  8. cognitio est igitur[*](For the igitur of PΨ Housman reads inquis.) de milite, nec mihi derit
  9. ultio, si iustae defertur causa querellae.’
  10. tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
  11. consensu magno efficiunt curabilis ut sit
  12. vindicta et gravior quam[*](quam PΨ: Büch. (1910) conjectures tum.) iniuria, dignum erit ergo
  13. declamatoris mulino corde Vagelli,
  14. cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
  15. milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe
  16. praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
  17. ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
  18. excusaturos non sollicitemus amicos.
  19. da testem iudex cum dixerit, audeat ille
  20. nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi,