Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tela: nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,
  2. vel quo Tydides percussit pondere coxam
  3. Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae
  4. illis dissimiles et nostro tempore natae.
  5. nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero;
  6. terra malos homines nunc educat atque pusillos;
  7. ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit.
  8. A deverticulo repetatur fabula, postquam
  9. subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
  10. audet et infestis pugnam instaurare sagittis,
  11. terga fugae[*](fugae POT: fuga Ψ. The correct reading instantibus Ombis is preserved by O only.) celeri praestant instantibus Ombis
  12. qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae,
  13. labitur hic quidam nimia formidine cursum
  14. praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum
  15. frusta et particulas, ut multis mortuus unus
  16. sufficeret, totum corrosis ossibus edit
  17. victrix turba, nec ardenti decoxit aeno
  18. aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit
  19. expectare focos, contenta cadavere crudo.
  20. Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,