Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi,
  2. barbara famoso non cedit turba Canopo.
  3. adde quod et facilis victoria de madidis et
  4. blaesis atque mero titubantibus. inde virorum
  5. saltatus nigro tibicine, qualiacumque
  6. unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
  7. hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare
  8. incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
  9. dein clamore pari concurritur, et vice teli
  10. saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
  11. vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
  12. integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
  13. dimidios, alias facies et hiantia ruptis
  14. Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
  15. ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
  16. exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
  17. et sane quo tot rixantis milia turbae,
  18. si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam
  19. saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
  20. incipiunt torquere, domestica seditioni