Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
  2. dimidios, alias facies et hiantia ruptis
  3. Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
  4. ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
  5. exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
  6. et sane quo tot rixantis milia turbae,
  7. si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam
  8. saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
  9. incipiunt torquere, domestica seditioni
  10. tela: nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,
  11. vel quo Tydides percussit pondere coxam
  12. Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae
  13. illis dissimiles et nostro tempore natae.
  14. nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero;
  15. terra malos homines nunc educat atque pusillos;
  16. ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit.
  17. A deverticulo repetatur fabula, postquam
  18. subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
  19. audet et infestis pugnam instaurare sagittis,
  20. terga fugae[*](fugae POT: fuga Ψ. The correct reading instantibus Ombis is preserved by O only.) celeri praestant instantibus Ombis