Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. inde furor volgo, quod numina vicinorum
  2. odit uterque locus, cum solos credat habendos
  3. esse deos quos ipse colit, sed tempore festo
  4. alterius populi rapienda occasio cunctis
  5. visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
  6. laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
  7. sentirent positis ad templa et compita mensis
  8. pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
  9. septimus interdum sol invenit, horrida sane
  10. Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi,
  11. barbara famoso non cedit turba Canopo.
  12. adde quod et facilis victoria de madidis et
  13. blaesis atque mero titubantibus. inde virorum
  14. saltatus nigro tibicine, qualiacumque
  15. unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
  16. hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare
  17. incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
  18. dein clamore pari concurritur, et vice teli
  19. saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
  20. vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus