Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sentirent positis ad templa et compita mensis
  2. pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
  3. septimus interdum sol invenit, horrida sane
  4. Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi,
  5. barbara famoso non cedit turba Canopo.
  6. adde quod et facilis victoria de madidis et
  7. blaesis atque mero titubantibus. inde virorum
  8. saltatus nigro tibicine, qualiacumque
  9. unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
  10. hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare
  11. incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
  12. dein clamore pari concurritur, et vice teli
  13. saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
  14. vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
  15. integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
  16. dimidios, alias facies et hiantia ruptis
  17. Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
  18. ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
  19. exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
  20. et sane quo tot rixantis milia turbae,