Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et cum remigibus grunnisse Elpenora portis.
  2. tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?’
  3. sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui
  4. de Corcyraea temetum duxerat urna.
  5. solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat;
  6. Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco[*](iunco Bob.AU: iunpo P: iunio Ψ.)
  7. gesta super calidae referemus moenia Copti,
  8. nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;
  9. nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas,
  10. nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro
  11. dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
  12. Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
  13. inmortale odium et numquam sanabile vulnus,
  14. ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimque
  15. inde furor volgo, quod numina vicinorum
  16. odit uterque locus, cum solos credat habendos
  17. esse deos quos ipse colit, sed tempore festo
  18. alterius populi rapienda occasio cunctis
  19. visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
  20. laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae