Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
  2. laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
  3. sentirent positis ad templa et compita mensis
  4. pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
  5. septimus interdum sol invenit, horrida sane
  6. Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi,
  7. barbara famoso non cedit turba Canopo.
  8. adde quod et facilis victoria de madidis et
  9. blaesis atque mero titubantibus. inde virorum
  10. saltatus nigro tibicine, qualiacumque
  11. unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
  12. hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare
  13. incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
  14. dein clamore pari concurritur, et vice teli
  15. saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
  16. vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
  17. integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
  18. dimidios, alias facies et hiantia ruptis
  19. Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
  20. ludere se credunt ipsi tamen et puerilis