Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Cyaneis plenos et tempestatibus utres
  2. crediderim aut tenui percussum verbere Circes
  3. et cum remigibus grunnisse Elpenora portis.
  4. tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?’
  5. sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui
  6. de Corcyraea temetum duxerat urna.
  7. solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat;
  8. Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco[*](iunco Bob.AU: iunpo P: iunio Ψ.)
  9. gesta super calidae referemus moenia Copti,
  10. nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;
  11. nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas,
  12. nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro
  13. dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
  14. Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
  15. inmortale odium et numquam sanabile vulnus,
  16. ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimque
  17. inde furor volgo, quod numina vicinorum
  18. odit uterque locus, cum solos credat habendos
  19. esse deos quos ipse colit, sed tempore festo
  20. alterius populi rapienda occasio cunctis