Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aspicimus populos quorum non sufficit irae
  2. occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum
  3. crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo
  4. vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret
  5. Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
  6. tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?
  1. Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
  2. militiae? nam si subeuntur prospera castra,
  3. me pavidum excipiat tironem porta secundo
  4. sidere, plus-etenim fati valet hora benigni
  5. quam si nos Veneris commendet epistula Marti
  6. et Samia genetrix quae delectatur harena.
  7. Commoda tractemus primum communia, quorum
  8. haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
  9. audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec
  10. audeat excussos praetori ostendere dentes
  11. et nigram in facie tumidis livoribus offam
  12. atque oculum medico nil promittente relictum.
  13. Bardaicus iudex datur haec punire volenti
  14. calceus et grandes magna ad subsellia surae