Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ora puellares faciunt incerta capilli.
  2. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  3. virginis occurrit vel terra clauditur infans
  4. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
  5. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
  6. ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
  7. a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
  8. sortiti ingenium divinorumque capaces
  9. atque exercendis pariendisque artibus apti
  10. sensum a caelesti demissum traximus arce,
  11. cuius egent prona et terram spectantia. mundi
  12. principio indulsit communis conditor illis
  13. tantum animas, nobis animum quoque, mutnus ut nos
  14. adfectus petere auxilium et praestare iuberet,