Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
  2. qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
  3. Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
  4. hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
  5. parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
  6. et brevibus pictae remis incumbere testae.
  7. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
  8. supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
  9. et similes ira atque fames, mollissima corda
  10. humano generi dare se natura fatetur,
  11. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  12. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  13. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  14. circumscriptorem, cuius manantia fletu