Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et similes ira atque fames, mollissima corda
  2. humano generi dare se natura fatetur,
  3. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  4. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  5. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  6. circumscriptorem, cuius manantia fletu
  7. ora puellares faciunt incerta capilli.
  8. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  9. virginis occurrit vel terra clauditur infans
  10. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
  11. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
  12. ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
  13. a grege mutorum, atque ideo venerabile soli