Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
  2. hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
  3. parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
  4. et brevibus pictae remis incumbere testae.
  5. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
  6. supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
  7. et similes ira atque fames, mollissima corda
  8. humano generi dare se natura fatetur,
  9. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  10. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  11. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  12. circumscriptorem, cuius manantia fletu
  13. ora puellares faciunt incerta capilli.
  14. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  15. virginis occurrit vel terra clauditur infans
  16. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
  17. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
  18. ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
  19. a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
  20. sortiti ingenium divinorumque capaces