Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et quibus illorum poterant ignoscere manes,
  2. quorum corporibus vescebantur? melius nos
  3. Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam[*](quaedam AGLT: P has quidam: so Büch. and Housman)
  4. pro vita facienda putant; sed Cantaber unde
  5. Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
  6. nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
  7. Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
  8. de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
  9. nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
  10. virtute atque fide sed maior clade Zacynthos
  11. tale quid excusat: Maeotide saevior ara
  12. Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri
  13. inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt
  14. digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
  15. aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus
  16. inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
  17. arma coegerunt tam detestabile monstrum
  18. audere? anne aliam terra Memphitide sicca
  19. invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
  20. qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam