Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,
  2. fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
  3. partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
  4. dum meliore novas attollit marmore villas.
  5. Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
  6. nil praeter nubes et caeli numen adorant,
  7. nec distare putant humana carne suillam,
  8. qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;
  9. Romanas autem soliti contemnere leges
  10. Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
  11. tradidit arcano quodcumque volumine Moyses,
  12. non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,