Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
  2. sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
  3. ignava et partem vitae non attigit ullam.
  4. Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam
  5. inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
  6. fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
  7. cum sit triste habitu vultuque et veste severum,
  8. nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,
  9. tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
  10. certa magis quam si fortunas[*](PFGU have fortuna, other MSS. fortunas: Büch. (1910) reads a fortuna.) servet easdem
  11. Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
  12. quo loquor egregium populus putat adquirendi