Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. utilis et bellorum et pacis rebus agendis,
  2. plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
  3. moribus instituas. serpente ciconia pullos
  4. nutrit et inventa per devia rura lacerta:
  5. illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
  6. vultur iumento et canibus crucibusque relictis
  7. ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
  8. hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
  9. pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.