Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vox domini furit instantis virgamque tenentis.
  2. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
  3. atria displiceant oculis venientis amici,
  4. ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
  5. semodio scobis haec emendat servulus unus:
  6. illud non agitas, ut sanctam filius omni
  7. aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
  8. gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
  9. si facis ut patriae[*](patriaeΨ: patria PS: Housman conjectures civis.) sit idoneus, utilis agris,