Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Abstineas igitur damnandis. huius enim vel
  2. una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui
  3. ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
  4. turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
  5. quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
  6. sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,
  7. nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
  8. intra quae pater est[*](est PΨ: es Housman after Cramer.); procul, a procul inde puellae
  9. lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
  10. maxima debetur puero reverentia, siquid
  11. turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,
  12. sed peccaturo obstet tibi filius infans.
  13. nam siquid dignum censoris fecerit ira
  14. quandoque et similem tibi se non corpore tantum
  15. nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
  16. omnia deterius tua per vestigia peccet,
  17. corripies nimirum et castigabis acerbo
  18. clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
  19. unde tibi frontem libertatemque parentis,
  20. cum facias peiora senex vacuumque cerebro