Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
  2. plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
  3. conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
  4. tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato
  5. uritur ardenti duo propter lintea ferro?
  6. quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
  7. quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
  8. rusticus expectas ut non sit adultera Largae
  9. filia, quae numquam maternos dicere moechos
  10. tam cito nec tanto poterit contexere cursu,
  11. ut non terdecies respiret? conscia matri
  12. virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas
  13. implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
  14. sic natura iubet: velocius et citius nos
  15. corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
  16. cum subeant animos auctoribus, unus et alter
  17. forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
  18. et meliore luto finxit praecordia Titan,
  19. sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
  20. et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.