Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
  2. sufficient animo nec divitiae Narcissi,
  3. indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
  4. paruit imperiis uxorem occidere iussus.
  1. Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
  2. Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat
  3. pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin;
  4. effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
  5. dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae
  6. atque vetus Thebe centum iacet obruta portis,
  7. illic aeluros[*](aeluros Brod.: illic caeruleos Ψ.), hic piscem fluminis, illic
  8. oppida tota canem venerantur, nemo Dianam,
  9. orrum et caepe nefas violare et frangere morsu;
  10. o sanctas gentes quibus haec nascuntur in hortis