Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum
  2. numen habes, si sit prudentia: nos te,
  3. nos facimus, Fortuna, deam[*](The sentence nullum through deam is repeated from 10.365-66, quite irrelevantly.). Mensura tamen quae
  4. sufficiat census, siquis me consulat, edam:
  5. in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
  6. quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
  7. quantum Socratici ceperunt ante penates;
  8. numquam aliud natura, aliud sapientia dicit,
  9. acribus exemplis videor te eludere? misce
  10. ergo aliquid nostris de moribus, effice summam
  11. bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis,
  12. haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
  13. sume duos equites, fac tertia quadringenta
  14. si nondum inplevi gremium, si panditur ultra,