Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
  2. sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’
  3. Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
  4. nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
  5. si spectes quanto capitis discrimine constent
  6. incrementa domus, aerata multus in arca
  7. fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,
  8. ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res
  9. non potuit servare suas. ergo omnia Florae
  10. et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
  11. tanto maiores humana negotia ludi.
  12. an magis oblectant animum iactata petauro
  13. corpora quique solet rectum descendere funem,
  14. quam tu, Corycia semper qui puppe moraris,